- NOVA Civitas
- NOVA Civitasoliin vocabatur Carthago tum illa Africae, tum altera Hispaniae. Virg. Aen. l. 1. v. 302.——— Atque Novae pateant Carthaginis arces.Ubi allusum ad etymon. Hebraice enim novam urbem significat et ex Karthadae Graecorum Καρχηδὼν, χ. et θ. permutatis, quod Siculorum proprium est, qui pro ὄρνιθες ὄρνιχες dicunt. Steph. etiam Καινὴν πόλιν interpretatur. Item Nova civitas tergemina. Una urbs Episcopalis in Austria inferiore sub Archiepiscopo Salisburgensi a Vienna 8. leuc. in Austrum, vulgo Neustadt: Permunita, ad amnem Bischaw, prope Letum fluv. 6. leuc. a vienna, 2. milliar. German. a limite Hungariae in Occasum. Altera in Histria in ora, Episcopalis, quae Aemoniae urbi proximae excisae successit, inter Iustinopolim, et Parentium: Tertia in Venetis in ora Marchiae Tarvisinae, apud Heracliam urbem excisam, et ipsa eversa, episcopalis tamen.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.